Skip to content
Antiquitas
Menu
  • Startseite
  • Autoren
  • Werke
  • Impressum
Menu

Epitome (lat., Rossbach)

Liber primvs

https://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/Texts/Florus/Epitome/home.html

I. A Romvlo tempora regvm septem

[D] (1) [5] Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos tantum operum pace belloque gessit, ut, siquis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet. (2) ita late per orbem terrarum arma circumtulit, ut qui res illius legunt non unius populi, sed generis humani facta condiscant. tot in laboribus periculisque iactatus est, ut ad constituendum eius imperium contendisse Virtus et Fortuna videantur. (3) quare cum siquid aliud hoc quoque operae pretium sit cognoscere, tamen quia ipsa sibi obstat magnitudo rerumque diversitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent qui terrarum situs pingunt: in brevi quasi tabella totam eius imaginem amplectar, non nihil, ut spero, ad admirationem principis populi conlaturus, si pariter atque insemel universam magnitudinem eius ostendero. (4) Siquis ergo populum R. quasi unum hominem consideret totamque eius aetatem percenseat, ut coeperit, utque adoleverit, ut quasi ad quandam iuventae frugem pervenerit, ut postea velut consenuerit, quattuor gradus [6] processusque eius inveniet. (5) prima aetas sub regibus fuit prope per annos quadringentos, quibus circum urbem ipsam cum finitimis luctatus est. Haec erit eius infantia. (6) sequens a Bruto Collatinoque consulibus in Appium Claudium Quintum Fulvium consules centum quinquaginta annos patet, quibus Italiam subegit. Hoc fuit tempus viris armis incitatissimum, ideoque quis adulescentiam dixerit. (7) deinceps ad Caesarem Augustum centum et quinquaginta anni, quibus totum orbem pacavit. hic iam ipsa iuventas imperii et quaedam quasi robusta maturitas. (8) a Caesare Augusto in saeculum nostrum haut multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute revirescit.

1 [D] (1) Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia. (2) hoc de se sacerdos gravida confessa est, nec mox fama dubitavit, cum Amulli regis imperio iactatus in profluentem cum Remo fratre non [7] potuit extingui. (3) siquidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa sequuta vagitum ubera admovit infantibus matremque egit. sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque educavit. (4) Alba tunc erat Latio caput, Iuli opus; nam Lavinium patris Aeneae contempserat. ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus. (5) igitur statim prima iuventae face patruum ab arce deturbat, avum reponit. ipse fluminis amator et montium, aput quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat. (6) gemini erant; uter auspicaretur et regeret, adhibere placuit deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupat. prius ille sex vulturios, hic postea, sed duodecim videt. (7) sic victor augurio urbem excitat, plenus spei bellatricem fore; id adsuetae sanguine et praeda aves pollicebantur. (8) ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu, dubium an iussu fratris, occisus est: prima certe victima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo consecravit. imaginem urbis magis quam urbem fecerat; incolae deerant. (9) erat in proximo lucus; hunc asylum facit, et statim [8] mira vis hominum: Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Euandro duce influxerant. ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque R. ipse fecit rex. (10) erat unius aetatis populus virorum. itaque matrimonia a finitimis petita quia non inpetrabantur, manu capta sunt. simulatis quippe ludis equestribus virgines quae ad spectaculum venerant praedae fuere. et haec statim causa bellorum. pulsi fugatique Veientes. (11) Caeninensium captum ac dirutum est oppidum. Spolia insuper opima de rege Acrone Feretrio Iovi manibus suis rex reportavit. (12) Sabinis proditae portae per virginem Tarpeiam. haec dolose pretium rei quae gerebant in sinistris petiverat, dubium clipeos an armillas; illi ut et fidem solverent et ulciscerentur, clipeis obruere. (13) ita admissis intra moenia hostibus atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam sisteret; hinc templum et Stator Iuppiter. (14) tandem furentibus intervenere raptae laceris comis. sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, sequutaque res mira dictu, ut relictis [9] sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent. (15) auctis brevi viribus hunc rex sapientissimus statum rei p. inposuit: iuventus divisa per tribus in equis et in armis ad subita belli excubaret, consilium rei p. penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus vocabantur. (16) his ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem aput Caprae paludem, e conspectu ablatus est. (17) discerptum aliqui a senatu putant ob asperius ingenium; sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere. (18) cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum adfirmans augustiore forma quam fuisset; mandare praeterea ut se pro numine acciperent; Quirinum in caelo vocari; placitum diis ut gentium Roma poteretur.

2 [D] (1) Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus Sabinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri religionem. (2) ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices augures Salios ceteraque populi R. sacerdotia creavit, annum quoque in duodecim menses, (3) fastos dies nefastosque discripsit, ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque [10] geminum, Fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret: haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperent. (4) eo denique ferocem populum redegit ut, quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.

————————

3 [D] (1) Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. (2) Itaque mirum in modum exercitata iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum. (3) Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt. (4) Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat. (5) Sic – rarum alias decus – unius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit. Flentem [12] spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat. Hunc tam inmaturum amorem virginis ultus est ferro. (6) Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium, et facinus infra gloriam fuit. Nec diu in fide Albanus. Nam Fidenate bello missi in auxilium ex foedere medii inter duos expectavere fortunam. (7) Sed rex callidus ubi inclinare socios ad hostem videt, tollit animos, quasi mandasset: spes inde nostris, metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit. (8) Itaque hoste victo ruptorem foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, (9) cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset: prorsus ut consanguinea civitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.

4 [D] (1) Ancus deinde Marcius, nepos Pompilii ex filia, pari avo ingenio. (2) Igitur et muro moenia amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit; iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur.

5 [D] (1) Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae originis, [12] regnum ultro petens accepit ob industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset. (2) Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit equites quatenus Attius Naevius numerum augeri prohibebat, vir summus augurio. (3) Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset, quod ipse mente conceperat. (4) Ille rem expertus augurio, posse respondit. „Atqui hoc“ inquit „agitaram, an cotem illam secare novacula possem“; et augur „potes ergo,“ inquit, et secuit. (5) Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior; duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. (6) Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, sumpta sunt.

6 [D] (1) Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquini Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat. (2) Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus [13] in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur. (3) Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis, aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.

7 [D] (1) Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. (2) Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat. (3) Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit. (4) Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est. (5) Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocriculum, Gabii, Suessa Pometia. (6) Tum quoque cruentus in suos. (7) Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti transfugam apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, [14] ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita virgula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi superbia sileret, respondit tamen. De manubiis captarum urbium templum erexit. (8) Quod cum inauguraretur, cedentibus ceteris dis mira res dicitur extitisse: restitere Iuventas et Terminus. (9) Placuit vatibus contumacia numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrentius, quod molientibus aedem in fundamentis humanum repertum est caput, nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promittere. (10) Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat libido; hanc ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit. (11) Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.

II. Anakeφalaeosis de septem regibvs

8 [D] (1) Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat. (2) Nam quid Romulo ardentius? tali opus fuit, ut [15] invaderet regnum. (3) Quid Numa religiosius? Ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur. (4) Quid? ille militiae artifex Tullus bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem. Quid? aedificator Ancus, ut urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur. (5) Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem. (6) Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? (7) Postremo Superbi illius inportuna dominatio non nihil, immo vel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur.

III. De Mvtatione Rei Pvblicae

9 [D] (1) Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine. (2) Quippe ex perpetuo annuum​ placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis se​ debere meminissent. (3) Tantumque libertatis​ novae gaudium incesserat,​ ut vix mutati status fidem caperent​ alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe​ dimitteret. (4) Itaque substitutus Horatius Publicola ex summo studio adnisus est ad augendam​ liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione summisit, et ius provocationis adversus ipsos dedit, et ne specie arcis offenderet eminentis​ aedis suas in plana summisit. (5) Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est. Quippe cum studere revocandis in urbem​ regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media virgis cecidit, securique percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur. (6) Liber iam hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus​ adsidue usquequaque finitimis; (7) quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem incurreret; (8) donec quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redegerunt.

IIII. Bellvm Etrvscvm Cvm Rege Porsenna

10 [D] (1) Pulsis urbe regibus prima pro libertate arma corripuit. Nam Porsenna rex Etruscorum ingentibus copiis aderat et Tarquinios manu reducebat. (2) Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgueret occupatoque Ianiculo ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit, novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret. (3) Tunc illa tria Romani nominis​ prodigia atque miracula, Horatius, Mucius, Cloelia, qui nisi in annalibus forent, hodie fabulae viderentur. (4) Quippe Horatius Cocles postquam hostes undique instantes solus summovere non poterat, ponte rescisso transnatat Tiberim nec arma dimittit. (5) Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum terroremque geminat dolo. (6) „En, ut scias,“ inquit, „quem virum effugeris; idem trecenti iuravimus“; cum interim inmane dictu hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. (7) Sic quidem viri; sed ne qui sexus a laude cessaret, ecce et virginum virtus. Una ex opsidibus regi datis elapsa custodiam,​ Cloelia, per patrium flumen equitabat. (8) Et rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit. Tarquinii tamen tam diu dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit superque ipsum mutuo volnere expiravit, plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.

V. Bellvm Latinvm

11 [D] (1) Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret. Igitur omne Latium Mamilio Tusculano duce quasi in regis ultionem tollit animos. (2) Apud Regilli lacum dimicavit diu Marte vario, donec Postumius ipse dictator signum in hostis iaculatus est novum et insigne commentum, ut inde repeteretur.​ (3) Cossus equitum magister exuere frenos imperavit et hoc novum quo acrius incurrerent. (4) Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit. Duo in candidis equis iuvenes more siderum praetervolaverunt: Castorem atque Pollucem nemo dubitavit. Itaque et imperator ipse veneratus est pactusque victoriam templa promisit et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus dis. (5) Hactenus pro libertate, mox de finibus cum isdem Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum est. (6) Cora quis credat? et Alsium terrori fuerunt, Satricum atque Corniculum provinciae. De Verulis et Bovillis pudet, sed triumphavimus. (7) Tibur, nunc suburbanum, et aestivae Praeneste deliciae nuncupantis in Capitolio votis petebantur. (8) Idem tunc Faesulae quod Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius saltus, Fregellae quod Gesoriacum,​ Tiberis quod Euphrates. (9) Coriolos quoque – pro pudor! – victos​ adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini indueret.​ (10) Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius​ in suggestu fori capta hostium classe suffixit – si tamen illa classis, nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit. (11) Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes. (12) Sed hos​ praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Manili consulis castra egregia victoria recuperavit. (13) Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, victos, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum sub iugum misit. (14) Sic expeditione finita rediit ad boves rursus triumphalis agricola – fidem numinum – qua velocitate. (15) Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.

VI. Bellvm cvm Etrvscis Faliscis Veientibvs Fidenatibvs

12 [D] (1) Adsidui vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque nota clades. (2) Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; itaque scelerato signata​ nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit. (3) Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu. (4) Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditus deletique Veientes. (5) Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remisisset. (6) Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur. (7) Fidenae quia pares non erant ferro, ad terrorem movendum facibus armatae et discoloribus serpentium in modum vittis furiali more processerant; sed habitus ille feralis eversionis omen fuit. (8) Veî quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. Tum primo hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet. (9) Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium reportata. Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium. (10) Ea denique visa est praedae magnitudo, cuius decima Apollini Pythio mitteretur, universusque populus Romanus ad direptionem urbis vocaretur. (11) Hoc tunc Veî fuere. Nunc fuisse quis meminit? Quae reliquiae? Quod vestigium? Laborat annalium fides, ut Veios fuisse credamus.

Highlights

  • Anonyme Kaisergeschichte
  • Sueton: Kaiserbiographien
  • Curtius Rufus: Geschichte Alexanders des Großen

Info

  • Impressum

Falls du Fehler bemerkst, Verbesserungsvorschläge oder einfach Fragen hast, kontaktiere uns und schreibe an info@antiquitas.org!

© 2026 Antiquitas | Powered by Minimalist Blog WordPress Theme