Varro simplicia in Italia nomina fuisse ait existimationisque suae argumentum refert, quod Romulus et Remus et Faustulus neque praenomen ullum neque cognomen habuerint. qui ab eo dissentiunt aiunt matrem eorum Ream Siluiam uocatam, auum Siluium Numitorem, fratrem eius Amulium Siluium, ac superiores Albanorum reges Capetum Siluium, Agrippam Siluium, posterioresque duces Mettium Fufetium et Tutorem Cloelium uocatos. nec contenti his ad Sabinos transgrediuntur: Titum Tatium, Numam Pompilium et patrem eius Pompium Pompilium, eiusdemque regionis principes enumerant Pustulanum Lauranum, Volesum Valensium, Mettum Curtium, Alium Fumusilleaticum. e Tuscis [re]citant Lartem Porsennam, ab Aequiculis Septimum Modium, primum regem eorum, et Fertorem Resium, qui ius fetiale constituit. in hunc modum Varronis sententia subruitur.
Romanos autem arbitrandum est maxime ab Albanis et Sabinis multiplicandorum nominum consuetudinem traxisse, quoniam ab illis orti sunt. omnia autem, quae ad unum quemque nostrum definiendum excogitata sunt, eandem uim significandi hominis obtinent. Quod † proprietatem dicitur, hoc distat, quia eo gens cognoscitur, ideoque dicitur gentilicium. cetera ordine uariantur: nam quod praeponitur praenomen, quod post fertur cognomen, quod ad ultimum adicitur agnomen est. quorum series non ita, ut exposui, semper seruata est: animaduerto enim in consulum fastis perplexum usum praenominum et cognominum fuisse. dictum Postumum Cominium Auruncum et Postumum Aebutium Heluam et Vopiscum Iulium et Opitrem Verginium Tricostum et Paulum Fabium Maximum. quin etiam quaedam cognomina in nomen uersa sunt, ut Caepio: namque hoc in Bruto nominis locum obtinuit.
Gentilicia nomina Varro putat fuisse numero ∞, praenomina circa xxx. pueris non prius quam togam uirilem sumerent, puellis non ante quam nuberent praenomina imponi moris fuisse Q. Scaeuola auctor est. quae olim praenomina fuerunt, nunc cognomina sunt, ut Postumus, Agrippa, Proculus, Caesar.
Opiter uocabatur qui patre mortuo, auo uiuo gignebatur, Vopiscus qui in utero matris geminus conceptus altero abortu eiecto incolumis editus erat. Hostus praenomen fuit in eo, qui peregre apud hospitem natus erat, idque habuit Lucretius Tricipitinus, collega L. Sergii. Volero in praenomen abiit, quod uolentibus nasci liberi parentibus uidebantur, quo usus est Publilius Philo. Lartis praenomen sumptum est a laribus, Tuscum autem esse creditum, fuitque consul Lar Herminius cum T. Verginio Tricosto. Statius a stabilitate, Faustus a fauore praenomina ceperunt. Tullus praenominatus est ominis gratia quasi tollendus, o littera in u conuersa. Sertor qui per sationem natus erat adpellatus est. Ancum praenomen Varro e Sabinis translatum putat. Valerius Antias ita uocatum regem Ancum scribit, quod cubitum uitiosum habuerit, qui Graece uocatur ἀγκών.
Lucii coeperunt adpellari qui ipso initio lucis orti erant, aut, ut quidam arbitrantur, a Lucumonibus Etruscis, Manii qui mane editi erant, uel ominis causa quasi boni: manum enim antiqui bonum dicebant. Cnaeus ob insigne naeui adpellatus est. quod unum praenomen uaria scriptura notatur: alii enim Naeum, alii Gnaeum, alii Cnaeum scribunt. qui G littera in hoc praenomine utuntur, antiquitatem sequi uidentur, quae multum ea usa littera est. olim enim dicebatur frugmentum, nunc frumentum effertur, et forgtis, non fortis, et gnatura, non natura. ergo etiam qui in corporibus gigni solet gnaeuus adpellabatur. qui CN ponunt, † correptione syllabae delectari uidentur, qui Naeus, lenitate. Gai iudicantur dicti a gaudio parentum, Auli, quod iis auentibus nascuntur, Marci Martio mense geniti, Publi, qui prius pupilli facti erant quam praenomina haberent, † alii ominis causa e pube.
Tiberii uocitari coeperunt qui ad Tiberim nascebantur. Titus e Sabino nomine † Tito fluxit, Appius ab Atto eiusdem regionis praenomine. Caesones adpellati sunt qui e mortuis matribus exsecti erant, Seruius, quod mortua matre in utero seruatus est, Spurii patre incerto geniti quasi σποράδην. Numeriis sola tantum modo patricia familia usa est Fabia, idcirco quod trecentis sex apud Cremeram flumen caesis, qui unus ex ea stirpe extiterat, ducta in matrimonium uxore filia Numerii Otacilii Maleuentani sub eo pacto, ut quem primum filium sustulisset, ei materni aui praenomen inponeret, obtemperauit.
Antiquarum mulierum frequenti in usu praenomina fuerunt Rutila, Caesellia, Rodacilla, Murrula, Burra a colore ducta. illa praenomina a uirilibus tracta sunt, Gaia, Lucia, Publia, Numeria. ceterum Gaia usu super omnes celebrata est: ferunt enim Gaiam Caeciliam, Tarquinii Prisci regis uxorem, optimam lanificam fuisse et ideo institutum, ut nouae nuptae ante ianuam mariti interrogatae quaenam uocarentur Gaias esse se dicerent.
