Übersetzung
Sexti Rufi
Breviarium
rerum gestarum
populi Romani
[1] D. N. Valenti, Imperatori Pio, Perpetuo Semper Augusto V. C.
1 [D] Brevem fieri clementia tua [2] praecepit. Parebo libens praeceptis; quippe cui desit facultas latius eloquendi; ac morem sequutus calculatorum, qui ingentes summas aere breviori exprimunt, res [3] gestas signabo, non eloquar. Accipe ergo, quae breviter dicta brevius computentur: ut annos et aetatem reipublicae ac praeteriti facta temporis non tam legere, gloriose Princeps, quam numerare, videaris.
2 [D] [4] Ab urbe igitur condita in ortum Perennitatis vestrae quo prosperius [factum] imperium Romanum sortitus es, anni numerantur mille centum decem et septem. Sub regibus ducenti quadraginta tres: sub consulibus, quadringenti sexaginta [5] septem: sub imperatoribus quadringenti septem. Regnaverunt Romae per annos ducentos quadraginta tres, reges numero septem. Romulus regnavit annos triginta septem: [6] senatores, per quinos dies singuli, annum unum: Numa Pompilius, annos quadraginta tres: Tullus Hostilius, annos triginta duos: Ancus Marcius, annos viginti quatuor: Tarquinius Priscus, annos triginta septem: Servius Tullius, annos quadraginta quatuor: Tarquinius Superbus regno expulsus est anno vicesimo quinto. Consules deinde fuerunt a Bruto et Publicola in Pansam et Hirtium, numero CCCCXVII. [7] praeter eos, qui in eundem annum sorte aliqua sunt subrogati; per annos quadringentos sexaginta septem. Quadraginta novem annis Romae consules defuerunt: sub decemviris, annis duobus; sub tribunis militum, annis quadraginta tribus. Sine magistratibus Roma fuit annis quatuor. Imperatores ab Octaviano Caesare Augusto usque ad Iovianum [8] fuerunt numero quadraginta quatuor, per annos quadringentos septem.
3 [D] Sub his igitur tribus imperandi generibus, hoc est, regio, consulari, et imperatorio, quantum Roma profecerit, breviter intimabo. Sub regibus septem, per annos ducentos quadraginta tres, non amplius, quam usque ad Portum atque [9] Ostiam, intra octavum decimum milliarium a portis urbis Romae, utpote adhuc parvae et a pastoribus conditae, quum finitimae circum civitates premerent, Romanum processit imperium. Sub consulibus, inter quos nonnumquam et dictatores fuerunt, per annos simul quadringentos sexaginta septem, usque trans Padum Italia occupata est, Africa [10] subacta, Hispaniae accesserunt; Galliae et Britanniae tributariae factae sunt. Inde Illyrici, Histri, Liburni, Dalmatae, domiti sunt: ad Achajam transitum est: Macedones subacti: cum Dardanis, Moesis, et Thracibus bellatum est: etiam ad Danubium usque perventum. In Asia, expulso Antiocho, primum pedem posuere Romani: Mithridate victo, Ponti regnum occupatum; et Armenia minor, quam idem tenuerat, armis obtenta est: in Mesopotamiam Romanus pervenit exercitus: cum Parthis foedus initum est: contra [11] Corduenos ac Saracenos et Arabas bellatum est, Iudaea omnis victa est: Cilicia et Syria in potestatem populi Romani venerunt. Aegypti reges foederati erant. Sub imperatoribus vero per annos quadringentos septem, quum diversa reipublicae fortuna multi principes imperarent, accesserunt tamen Romano orbi Alpes maritimae, Alpes [12] Cottiae, Raetiae, Noricae: Pannoniae, Moesiae; et omnis ora Danubii in provinciam est redacta: Pontus omnis, Armenia major, Oriens totus cum Mesopotamia, Assyria, [13] Arabia, et Aegypto, sub imperii Romani jura transivit.
4 [D] Quo autem ordine singulas provincias Romana respublica adsequuta sit, ostenditur ita. Prima provinciarum [14] Sicilia facta est. Eam, victo Hierone, Siculorum rege, Marcellus consul [15] obtinuit. Deinde a praetoribus recta est; postea commissa est praesidibus: [16] nunc a consularibus administratur. Sardiniam et Corsicam [17] Metellus vicit: qui et triumphavit [18] de Sardis, qui rebellavere saepe. Iuncta administratio harum insularum fuerat: post quaelibet suos praetores habuit: nunc singulae a suis praesidibus reguntur. In Africam pro defensione Siculorum [19] Romana transmissa sunt signa. [20] Ter Africa rebellavit: ad extremum, deleta per P. Scipionem Carthagine, provincia facta est: nunc sub proconsulibus agit. Numidia ab amicis regibus tenebatur: sed Iugurthae, ob necatos Adherbalem et Hiempsalem, Micipsae regis filios, bellum indictum est: et eo per Metellum consulem attrito, per Marium [21] capto, in populi Romani potestatem Numidia pervenit. Mauretaniae a Boccho [22] rege obtentae sunt. Sed subacta omni Africa, Mauros Iuba [23] rex tenebat; qui in caussa belli civilis, ab Iulio Caesare victus, mortem sibi propria manu conscivit. Ita Mauretaniae nostrae esse coeperunt: ac per omnem Africam, [24] sex provinciae factae sunt: ipsa, ubi Carthago est, proconsularis; Numidia, consularis; Byzacium, consularis; Tripolis, et Mauritaniae duae, hoc est Sitifensis et Caesariensis, sunt praesidales.
5 [D] [25] Hispanis primum auxilium adversus Afros per Scipiones tulimus. Rebellantes Lusitanos in Hispania per Decimum Brutum continuimus, et usque Gades ad Oceanum mare pervenimus. Post ad Hispanos tumultuantes Decius Iunius Silanus cum [26] exercitu missus, eos vicit. Celtiberi in Hispania saepe rebellavere: sed misso minore Africano, cum excidio Numantiae subacti sunt. Omnes paene Hispaniae, occasione belli Sertoriani, per Metellum et Pompejum in ditionem nostram acceptae: postea, prorogato in quinquennium imperio, a Pompejo perdomitae sunt. Ad extremum quoque ab Octaviano Caesare Augusto Cantabri et Astures, qui freti montibus resistebant, deleti sunt. Ac per omnes Hispanias sex sunt provinciae: Tarraconensis, Carthaginensis, [27] Lusitania, Gallaecia, Baetica. Trans fretum etiam in solo terrae Africae provincia Hispaniarum est, quae Tingitanica Mauretania cognominatur. Ex his Baetica et Lusitania consulares; ceterae praesidales sunt.
6 [D] Cum Gallis gravissima bella populus Romanus habuit. Galli enim etiam illam partem Italiae, in qua nunc Mediolanum est, usque ad [28] Rubiconem fluvium tenebant; in tantum viribus freti, ut Romam ipsam bello peterent; et caesis exercitibus Romanis apud Alliam fluvium, moenia urbis intrarent; Capitoliumque obsiderent, ad cuius arcem sexcenti nobiles et senatores confugerant; qui mille auri pondo se ab obsidione redemerunt. Postea Gallos cum victoria remeantes, Camillus, qui in exsilio erat, collecta [29] de agris multitudine, oppressit; aurum et signa, quae Galli ceperant, reportavit. Cum Gallis multi consules, praetores ac dictatores eventu vario conflixerunt. Marius Gallos de Italia expulit: et transcensis Alpibus, feliciter adversus eos pugnavit. Ceterum Cajus Caesar cum decem legionibus, quae quaterna millia militum Italorum [30] habuerant, per annos octo ab Alpibus ad Rhenum usque Gallias subegit: cum barbaris ultra Rhenum positis conflixit: in Britanniam transivit; decimo anno Gallias, et Britannias tributarias fecit. Sunt in Gallia cum Aquitania et Britanniis, decem et octo provinciae: Alpes maritimae, provincia Narbonensis, [31] Viennensis, Novempopulana, Aquitaniae duae, Lugdunenses duae, Alpes Grajae, Maxima Sequanorum, Germaniae duae, Belgicae duae: in Britannia [32] Maxima Caesariensis, Flavia, Britannia prima, Britannia secunda.
7 [D] lllyricum ab ora maritima paulatim adgressi sumus. Laevinus [33] consul Hadriaticum atque Ionium mare primus ingressus, maritimas obtinuit civitates. Creta per Metellum proconsulem, qui Creticus dictus est, provincia facta est. Graecis in fidem nostram confugientibus, ad Achajam accessimus. Athenienses, adversus Philippum, Macedonum regem, auxilium nostrum petierunt. Libera diu sub amicitiis nostris Achaja fuit: ad extremum legatis [34] Romanorum apud Corinthum violatis per L. Mummium proconsulem capta Corintho, Achaja [35] omnis obtenta est. Epirotae, qui aliquando cum rege Pyrrho, etiam ad Italiam transire praesumserant, victi: atque Thessali, simul cum Achivorum et Macedonum regionibus, nobis accesserunt. Macedonia ter rebellavit; sub Philippo, sub Perse, sub Pseudophilippo. Philippum Flamininus, Persen Paullus, Pseudophilippum Metellus oppressit: quorum triumphis Macedonia quoque populo Romano adjuncta est. Illyricos, quia Macedonibus auxilium tulerant, ex eadem occasione per Lucium Anicium praetorem vicimus, et eos cum rege Gentio in [36] deditionem accepimus. Dardanos et Moesos Curio proconsul subegit; et primus Romanorum ducum ad Danubium usque pervenit. Sub Iulio et Octaviano Caesaribus per Alpes Iulias iter factum est: Alpinis omnibus victis Noricorum provinciae accesserunt. Batone Pannoniorum rege subacto, in ditionem nostram Pannoniae venerunt. Amantinis inter Savum et Dravum prostratis, [37] regio Savensis ac Secundorum Pannoniorum loca obtenta sunt.
8 [D] Marcomanni et Quadi, de locis Valeriae, quae sunt inter Danubium et Dravum, pulsi [38] sunt: et limes inter Romanos ac barbaros ab Augusto per Vindeliciam, per Noricum, Pannoniam ac Moesiam, est constitutus. Traianus Dacos sub rege Decibalo vicit; et Daciam trans Danubium in solo barbarico provinciam fecit; quae in circuitu decies centena millia passuum habuit, sed sub Gallieno imperatore amissa est; et per Aurelianum translatis exinde Romanis, duae Daciae in regionibus Moesiae [ac Dardaniae] factae sunt. Habet Illyricus [39] septem et decem privincias: Noricorum duas, Pannoniorum duas, Valeriam, Saviam, Dalmatiam, Moesiam: Daciarum duas. Et in dioecesi Macedoniae sunt septem: [40] Macedonia, Thessalia, Achaja, Epiri duae, Praevalis et Creta.
9 [D] In Thracias Macedonici belli occasione transcursum est. Saevissimi omnium gentium Thraces [41] fuerunt. In Thraciae regionibus etiam Scordisci habitaverunt, pariter crudele et callidum genus; de quorum saevitia multa fabulose memorantur, quod hostiis captivorum Diis suis aliquando litaverint, atque sanguinem humanum in ossibus capitum potare sint soliti. Saepe per eos Romanus est caesus exercitus. M. Didius vagantes Thracas [42] repressit; M. Drusus intra fines proprios continuit: M. Minucius in Hebri fluminis glacie vastavit. Per Appium Claudium proconsulem, hi, qui Rhodopen incolebant, victi sunt. Europae maritimas urbes antea Romana classis obtinuit. M. Lucullus per [43] Thracias cum Bessis primus conflixit. Ipsam, caput gentis, Thratiam vicit: Haemimontanos subegit: Eumolpiadem, quae nunc [44] Philippopolis dicitur; Uscudamam, quae modo Hadrianopolis nominatur, in ditionem nostram redegit: Calyben cepit. Supra Pontum positas civitates occupavit, Apolloniam, Calatin, Parthenopolin, [45] Tomos, Histrum; ad Danubium usque perveniens, Romana Scythis arma monstravit. Ita ditioni reipublicae sex Thraciarum provinciae sunt conquisitae; Thracia, Haemimontus, Moesia inferior, [46] Scythia, Rhodope, Europa; in qua nunc secundae arces Romani orbis sunt constitutae, Constantinopolis.
10 [D] Nunc eoas partes, totumque orientem, ac positas sub vicino sole provincias, qui auctores sceptris tuis paraverint, explicabo; quo studium [47] clementiae tuae, quod in iisdem propagandis habes, amplius excitetur. Asia societate Attali regis nota Romanis est, eamque Attali testamento relictam hereditario jure possedimus. Ne quid tamen populus Romanus non viribus partum haberet, armis per nos ab Antiocho, Syriarum rege maximo, est vindicata. Eadem occasione [48] etiam Lydia, sedes antiqua regnorum; Caria, Hellespontus, ac Phrygiae, in potestatem populi Romani juncta deditione pervenerunt. Rhodiis et insularum populis, primum infestissimis, post fidelissimis auxiliatoribus usi sumus. Ita Rhodus, et insulae primum libere agebant: postea in consuetudinem parendi Romanis, clementer provocatae, pervenerunt, et sub Vespasiano principe Insularum provincia facta est.
11 [D] [49] Pamphyliam, Lyciam, Phrygiam, Pisidiam, Cariam, Isauriam, Servilius proconsul ad bellum piratarum missus, obtinuit. Bithyniam defuncti regis Nicomedis testamento sumus adsequuti. Gallograeciam, id est, Galatiam, (sunt enim, ut nomen resonat, e Gallis Galatae) quod Antiocho contra Romanos auxilium praebuissent, invasimus. Manlius proconsul Galatas persequutus est; et confugientes [50] partim in Olympum, partim in Magabam montem, qui nunc Modiacus dicitur, de arduis eos in plana detrusit, victosque in perpetuam pacem redegit. Postea Galatiam Dejotarus Tetrarches, nobis permittentibus, tenuit. Ad extremum sub Octaviano Caesare Augusto Galatia in formam provinciae redacta est. Eam primus Lollius pro praetore administravit. Cappadoces primo societatem nostram sub Ariarathe rege per legatos petiverunt: posteaque Ariobarzanes rex Cappadocum, a Mithridate expulsus, Romanorum armis restitutus est; semperque in auxilia nostra fuere Cappadoces, [51] et ita majestatem coluere Romanam, ut in honorem Augusti Caesaris Mazaca, civitas Cappadociae maxima, Caesarea nuncuparetur. Postremo quum sub imperatore Claudio Caesare Archelaus ex [52] Cappadocia Romam venisset, ibique diu detentus occubuisset, in provinciae speciem Cappadocia migravit. Pontus, per Pompejum victo Mithridate, rege Pontico, formam provinciae accepit. Paphlagoniam Pylaemenes rex, amicus populi Romani, tenuit. Saepe ex ea pulsus, regno a nobis est restitutus: quo mortuo, provincia Paphlagonibus imposita est.
12 [D] [53] Ultra juga Tauri montis, quemadmodum Romana perrexerit possessio, consequenti locorum magis, quam temporum servata digestione, monstrabitur. Antiochus, Syriae rex potentissimus, bellum formidabile populo Romano intulit. Trecenta millia armatorum habuit: falcatis etiam curribus et elephantis aciem instruxit; a Scipione [54] consule, fratre Scipionis Africani, in Asia apud Magnesiam victus, pace accepta, intra Taurum montem regnare permissus est. Ejus filii sub clientela populi Romani regnum Syriae retinuerunt: [55] quibus defunctis, Syriarum provinciis potiti sumus. Cilices et Isauros, qui se piratis et praedonibus maritimis junxerant, Servilius proconsul, ad praedonum bellum missus, subegit, et viam per Taurum montem primus instituit; isque de Cilicibus et Isauris triumphavit, atque Isauricus est cognominatus.
13 [D] [56] Cyprus, famosa divitiis, paupertatem populi Romani, ut occuparetur, sollicitavit. Eam rex foederatus regebat: sed tanta fuit penuria aerarii Romani, et tam ingens fama opum Cypriarum, ut lege lata, Cyprus confiscari juberetur. [57] Quo accepto nuntio, rex Cyprius venenum sumsit; quo vitam prius, quam divitias, amitteret. Cato Cyprias opes Romam navibus advexit: ita ut jus ejus insulae avarius magis, quam justius, simus adsequuti. Cyrenas, cum ceteris civitatibus Libyae Pentapolis, Ptolemaei antiquioris liberalitate [58] suscepimus. Libyam [59] supremo Apionis regis arbitrio sumus adsequuti. Aegyptus omnis, sub amicis regibus fuerat, sed victa cum Antonio Cleopatra, provinciae formam, Octaviani Caesaris Augusti temporibus accepit, et primum [60] apud Alexandrinos Cornelius Gallus [Romanus judex] administravit.
14 [D] Per confinia Armeniarum primum sub L. Lucullo Romana trans Taurum signa transmissa sunt. Phylarchi Saracenorum [61] in Osroene superati cessere. In Mesopotamia ab eodem Lucullo Nisibis capta est. Postea [62] per Pompejum eadem loca armis obtenta sunt. Syriae ac Phoenice, bello a Tigrane, Armeniorum rege, receptae sunt. Arabes et Iudaei in Palaestina victi sunt. Ad extremum sub Trajano principe, regi majoris Armeniae diadema sublatum [63] est, et per Trajanum Armenia, Mesopotamia, Assyria, et Arabia, provinciae factae sunt; ac limes Orientalis supra ripam fluminis Tigridis constitutus est. Sed Hadrianus, qui successit Trajano, invidens gloriae Trajani, sponte sua Armeniam, Mesopotamiam, et Assyriam reddidit: ac medium inter Persas et Romanos Euphraten esse voluit. Sed postea sub Antoninis duobus, Marco et Vero, et Severo Pertinace, ceterisque principibus Romanis, qui adversus Parthos eventu vario dimicaverunt, quater amissa, quater recepta Mesopotamia est: Ac Diocletiani temporibus, victis prima congressione Romanis, secundo autem conflictu superato rege Narseo, uxore ejus ac filiabus captis et cum summa pudicitiae custodia reservatis, pace facta, Mesopotamia est restituta: et supra ripam Tigridis limes est refirmatus; [64] ita ut quinque gentium trans Tigridem constitutarum ditionem adsequeremur: quae conditio foederis in tempus divi Constantii conservata duravit.
15 [D] [65] Scio nunc, inclyte princeps, quo tua vergat intentio. Requiris profecto, quoties Babyloniae et Romanorum arma collata sint, et quibus viribus sagittis pila contenderint. Breviter eventus enumerabo [66] bellorum. Furto hostes in paucis invenies esse laetatos; vera autem virtute semper Romanos probabis exstitisse victorias. Primum a L. Sylla proconsule Arsaces rex [67] Parthorum, missa legatione, amicitiam populi Romani rogavit, ac meruit. L. Lucullus Mithridaten, regno Ponti exutum, ad Armeniam prosequutus est. Tigranen Armeniorum regem, cum septem [68] millibus quingentis clibanariis, et centum viginti millibus sagittariorum, ipse cum decem et octo millibus Romanorum vicit. Tigranocerta, maximam Armeniae civitatem, expugnavit. Madenam, opimam Armeniorum regionem, obtinuit: per Melitenam ad Mesopotamiam descendit: Nisibin cum fratre regis cepit. Tendere in Persas paratus, successorem accepit.
16 [D] [69] Cn. Pompejus expertae felicitatis, ad Mithridaticum bellum missus, Mithridaten in Armenia minore nocte adgressus, proelio superavit: caesis duobus et quadraginta millibus hostium, castra ejus invasit. Mithridates cum uxore et duobus comitibus in Bosporon fugit: ibi desperatione rerum suarum venenum hausit; quum parum ageret [70] vis veneni, a milite suo, ut ferro percuteretur, impetravit. Pompejus auxiliatorem Mithridatis Tigranen, Armeniorum regem, persequutus est: ille se ei, oblato diademate, apud Artaxata dedit. Receptae sunt ab eo Mesopotamia, Syriae, et aliquanta pars Phoenices; atque intra Armeniam [71] majorem regnare permissus est. Idem Pompejus Bosporanis et Colchis Aristarchum regem imposuit: cum Albanis conflixit: Oroesi, Albanorum regi, ter victo pacem dedit. Iberiam cum Artoce rege in deditionem accepit. Saracenos et Arabas vicit. Iudaea capta Hierosolymam obtinuit. Cum Persis foedus fecit. Rediens, apud [72] Antiochiam, Daphnensem lucum, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia, addito nemore consecravit.
17 [D] Crassus consul adversus Parthos rebellantes missus est. Is quum pacem, missa a Parthis legatione, rogaretur, apud Ctesiphontem responsurum se ait. Apud Zeugma trajecit Euphraten; et a [73] transfuga quodam Abgaro inductus, ad ignotam camporum solitudinem descendit. Ibi undique circumvallantibus sagittariorum agminibus cum Sillace et Surena praefectis regiis, est cinctus exercitus, et vi telorum obrutus. Ipse Crassus quum ad colloquium sollicitatus, vivus paene capi potuisset, repugnantibus tribunis, evaserat: et dum fugam petit, occisus est. Caput ejus cum dextera manu resectum, ad regem perlatum est: atque ita ludibrio habitum, ut faucibus ejus, aurum liquefactum infunderetur: scilicet ut, qui ardens cupiditate praedandi, [74] pacem regi dare rogatus abnuerat, etiam mortui ejus reliquias auri flamma combureret. Cajus Cassius, quaestor Crassi, vir strenuus, reliquias fusi collegit exercitus. Contra Persas in Syriam irrumpentes, ter cum summa admiratione conflixit, eosque trans Euphraten redactos vastavit.
18 [D] Parthi Labieno duce [qui Pompejanarum partium fuerat, et victus [75] ad Persas refugerat] in Syriam irruperunt, ac totam provinciam occupaverunt. Sed P. Ventidius Bassus Parthos, qui ducente Labieno Syriam invaserant, occurrens in Tauro monte, cum paucis fugavit, Labienum occidit, persequutus est Parthos, ad internecionem [76] stravit, qua congressione Parcorum regis filium eadem die, qua Crassus victus fuerat, occidit, ne aliquando Romani ducis mors inulta relinqueretur. Ventidius de Persis primus triumphavit. M. Antonius Mediam ingressus, quae nunc Medena appellatur, bellum Parthis intulit, et primis eos proeliis vicit: verum post duabus legionibus amissis, cum fame, pestilentia, tempestatibusque premeretur; vix per [77] Armeniam Persis insequentibus, revocavit exercitum; tanto per momenta temporum terrore perculsus, ut a gladiatore suo percuti postularet, ne vivus veniret in hostium potestatem.
19 [D] Sub Octaviano Caesare Augusto Armenia cum Parthis conspiravit. Cajus Caesar, nepos Augusti, cum exercitu missus ad orientem, quum per majestatem Romani nominis facile cuncta sedasset, atque ei se Armenii, qui tunc temporis validiores [78] erant Parthis, dedidissent, judicesque ex instituto Pompeji dictis gentibus Cajus Caesar praeficeret; Domnes quidam, quem rex Artageris praeposuerat, proditione simulata, libellum, in quo scripti [79] thesauri continerentur, obtulit. Quem cum imperator Romanus legeret intentius, cultro [Domnes] adgressus eum vulneravit. Percussor quidem a militibus confossus est; Cajus vulneratus reversus in Syriam, obiit. Parthi ad satisfactionem tam [80] audacis admissi, obsides tunc primum Octaviano Caesari dederunt, et erepta sub Crasso signa retulerunt. Pacatis gentibus orientis, Augustus Caesar etiam Indorum legationem primus accepit.
20 [D] Nero, quem turpissimum imperatorem Romana est passa respublica, [81] amisit Armenias duas: tum Romanae legiones duae sub jugum a Parthis missae, extremo dedecore Romani exercitus sacramenta foedarunt. Trajanus, qui post Augustum Romanae reipublicae movit lacertos, Armeniam recepit a [82] Parthis: sublato diademate, regi Armeniae majoris regnum ademit. Albanis regem dedit: Iberos, Bosporanos, Colchos in fidem Romanae ditionis accepit. Osroenorum loca et Arabum occupavit. Corduenos et Marcomedos obtinuit. Antemusium, optimam Persidis regionem, [83] Seleuciamque et Ctesiphontem ac Babyloniam accepit et tenuit; usque ad Indiae fines post Alexandrum accessit. In mari rubro classem instituit. Provincias fecit Armeniam, Assyriam et Mesopotamiam, quae inter Tigridem atque Euphraten sita, irriguis amnibus, instar Aegypti, fecundatur. Hadrianum gloriae Trajani certum est invidisse, qui ei successit in imperio. Hic sponte propria reductis exercitibus, Armeniam, Mesopotamiam, et Assyriam concessit, et [84] inter Romanos et Persas medium Euphraten esse voluit.
21 [D] Antonini duo, Marcus et Verus, ille socer, hic gener, pariter Augusti, imperium orbis aequata primum potestate, tenuerunt. Sed ex his Antoninus junior ad expeditionem Parthicam profectus est: [85] multa et ingentia adversus Persas feliciter gessit. Seleuciam, Assyriae urbem, cum quadringentis millibus hostium cepit: ingenti gloria de Persis cum socero triumphavit. Septimius Severus, natione Afer, acerrimus imperator, Parthos strenuissime vicit; Adiabenos delevit, Arabas [86] interiores obtinuit, et Arabiam provinciam fecit. Huic cognomina ex victoriis quaesita sunt; nam Parthicus, Adiabenicus, et Arabicus est cognominatus. Antoninus Bassianus, cognomento Caracalla, filius Severi imperatoris, expeditionem in Persas parans, in [87] Osroëna apud Edessam propria morte obiit, et ibidem sepultus est.
22 [D] [88] Aurelius Alexander, quasi fato quodam in exitium Persicae gentis natus, juvenis admodum Romani gubernacula suscepit imperii. Ipse Persarum regem Xerxen gloriose vicit. Hic Alexander scriniorum magistrum habuit Ulpianum jurisconsultum. De [89] Persis pompa spectabili triumphavit. Sub Gordiano Augusto, ex juventutis fiducia rebellantes Parthi, ingentibus proeliis contusi sunt; isque de Perside rediens victor, fraude Philippi, qui praefectus praetorio ejus erat, occisus est. Milites ei tumulum in vicesimo milliario a Circesso castro, quod et nunc extat, aedificaverunt; atque [90] exsequias ejus Romam cum maxima reverentia deduxerunt.
23 [D] Valeriani, infausti principis, fortunam taedet referre. Is cum Gallieno suscepit imperium: sed hunc exercitus, Gallienum senatus [91] imperatorem fecit. In Mesopotamia adversus Persas Valerianus congressus, a Sapore, Persarum rege, superatus est; et captus in dedecore servitutis consenuit. Sub Gallieno Mesopotamia invasa, etiam Syriam sibi Persae coeperant vindicare; nisi, quod turpe dictu est, Odenathus, decurio Palmyrenus, [92] collecta Syrorum agrestium manu, acriter restitisset; et fusis aliquoties Persis, non modo nostrum limitem defendisset, sed etiam ad Ctesiphontem Romani ultor imperii, quod mirum est dictu, penetrasset.
24 [D] [93] Aureliani imperatoris gloriae Zenobia, Odenathi uxor, accessit. Ea enim post mortem mariti feminea ditione orientis tenebat imperium; quam Aurelianus, multis clibanariorum et sagittariorum millibus fretam, apud Immas haud [94] procul ab Antiochia vicit; et Romae triumphans ante currum duxit. Cari imperatoris victoria de Persis, nimium potens superno numini visa est. Nam ad invidiam coelestis indignationis pertinuisse credenda est. Is enim ingressus Persidem, quasi nullo obsistente, vastavit: Cochen et Ctesiphontem, [95] urbes Persarum nobilissimas, cepit. Quum victor totius gentis castra super Tigridem haberet, fulminis ictu interiit.
25 [D] Sub Diocletiano principe, pompa victoriae nota de [96] Persis est. Maximianus Caesar prima congressione, quum contra innumeram multitudinem cum paucis acriter dimicasset, pulsus recessit: ac tanta indignatione a Diocletiano susceptus est, ut ante carpentum ejus per aliquot millia passuum cucurrerit purpuratus: et quum vix impetrasset, ut, reparato de limitaneis Daciae [97] exercitu, eventum Martis repeteret, in Armenia majore ipse imperator, cum duobus equitibus exploravit hostes: et cum viginti quinque millibus militum superveniens castris hostilibus, subito innumera Persarum agmina adgressus, ad internecionem cecidit. Rex Persarum Narseus effugit; uxor ejus et filiae captae sunt, et cum maxima pudicitiae custodia reservatae. Pro qua admiratione Persae non modo armis, sed etiam moribus, superiores esse Romanos confessi sunt: ac Mesopotamiam cum Transtigritanis quinque regionibus reddiderunt. Pax [98] facta, usque ad nostram memoriam reipublicae utilis perduravit.
26 [D] Constantinus rerum dominus, extremo vitae suae tempore, expeditionem paravit in Persas: toto enim orbe pacatis gentibus, et recenti de Gothis gloriosior victoria, multis in Persas descendebat agminibus. Sub cujus adventum Babyloniae in tantum [99] regna trepidarunt, ut supplex ad eum legatio adcurreret Persarum, et facturos imperata promitteret. Nec tamen pro adsiduis eruptionibus, quas sub Constantio [101] Caesare per orientem tentaverant, veniam meruerunt.
27 [D] Constantius in Persas vario ac magis difficili pugnavit eventu. Praeter leves excubantium in limite congressiones, acriori acie novies decertatum [101] est; per duces suos, septies; ipse praesens bis adfuit veris et gravibus pugnis. Verum Singarena, praesente Constantio; et iterum Singarena, Constantiniensi quoque, et cum [102] Amida capta est, grave sub eo principe respublica vulnus accepit. Ter autem est a Persis obsessa Nisibis: sed majore sui detrimento, dum obsideret, hostis adfectus est. Narsensi [103] autem bello, ubi Narseus occidit, [104] superiores discessimus. Nocturna vero in agro Eleinsi prope Singaram pugna; ubi praesens Constantius adfuit; omnium expeditionum [105] compensatus fuisset eventus, si locis et nocte adversantibus, percitos ferocia milites, ab intempestivo pugnandi tempore, imperator ipse adloquendo revocare potuisset; qui tamen invicti viribus, improvisi adversus sitim aquarum subsidiis, incumbente jam vespere, castra Persarum adgressi, ruptis munitionibus occuparunt, fugatoque rege, quum a proelio respirantes, praetentis luminibus repertae inhiarent aquae, nimbo sagittarum obruti [106] sunt, quum stolide, ad dirigendos certius in se ictus, lumina ipsi per noctem accensa praeberent.
28 [D] Iuliano in externos hostes expertae felicitatis principi, adversus Persas modus defuit. Is cum [107] ingenti apparatu, utpote totius orbis regnator, infesta in Persas signa commovit; instructam commeatibus classem per Euphraten invexit. Strenuus ingressu, multa Persarum oppida ac castella aut suscepit dedita, aut manu cepit. Cum contra Ctesiphontem, in Tigridis et Euphratis ripa, jam mixti, castra haberet, ludosque campestres, ut hosti sollicitudinem demeret, per diem [108] agitasset, noctis medio impositos navibus milites in ulteriorem ripam repente transvexit, qui per ardua nitentes, qua difficilis etiam per diem, et nullo prohibente, fuisset ascensus, Persas terrore subito miscuerunt: versisque agminibus totius gentis, apertas Ctesiphontis portas victor miles intrasset, ni major praedarum [109] occasio fuisset, quam cura victoriae. Tantam adeptus gloriam, quum de reditu a militibus admoneretur, intentioni suae magis credidit: et exustis navibus, quum a transfuga, qui se ad fallendum objecerat, inductus in Eumandeviam, [110] viae compendia sectaretur, dextrum [111] adversa Tigridis ripa, nudato [112] militum latere, iter relegens: dum incautius per agmen errat excito [113] pulvere, ereptus e suorum conspectu, ab hostium obvio equite, conto per ilia ictus, inguinum tenus vulneratus est. Inter effusionem nimii sanguinis, quum suorum ordines, licet saucius, instaurasset, cunctantem animam, multis suos adloquutus, efflavit.
29 [D] [114] Iovianus proeliis superiorem, sed confusum subita morte amissi imperatoris, suscepit exercitum. Quum commeatus deficerent, et via in reditu prolixior immineret, et Persae crebris excursibus nunc a fronte, nunc a tergo, mediorum quoque latera incursantes, iter agminis morarentur, consumtis aliquot diebus tanta reverentia Romani nominis fuit: ut a Persis primus de pace sermo haberetur, ac reduci confectus inedia exercitus sineretur; conditionibus (quod nunquam [115] antea accidit) dispendiosis Romanae reipublicae impositis, ut Nisibis et pars Mesopotamiae traderetur: quibus, cupidior regni, quam gloriae, Iovianus, imperio rudis, adquievit. Quam magno deinceps ore tua, o princeps invicte, facta incluta sunt personanda? Quibus me, licet imparem dicendi nisu, et aevo gravior, praeparabo: maneat modo concessa Dei nutu: cui credis, et ab amico, cui creditus es, numine indulta [116] felicitas, ut ad hanc ingentem de Gothis, etiam Babylonicae tibi palma pacis accedat, gloriosissime Principum Valens Auguste.
